Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 336-2
Unproofread scanNot analysed yet
Z. est uncus ligneus, cui incum bit brachium Q, donec derepentè antè deprimatur cum cono suo R. an. est tubulus intra receptaculum F, transiens per operculum dicti receptaculi, eminensque extra ipsum uno circiter digito seu pollice. Superior extremitas circumdata est alio tubulo ampliori bo extra dictum receptaculum P; quo fit, ut dictum Receptaculum iterum claudatur. Extremitas inferior penetrat fundum receptaculi F, &immediatè infra teneum obturamentum X tubo L conjungitur. Usus ejus hic est. Cùm receptaculum F repletum est, ascendit aqua intra cistulam S: &cùm ad altitudinem tubuli an seu &pervenit, per eum descendit intra tubum L infra obturamentum X, &consequenter defluit intra vasculum I: quod postquàm impletum ac degravatum est; clauditur, ut antea dictum, obtu ramentum R. &aperitur X. Quòd dictus Dig dictus rubulus ac extra receptaculum R eminere debeat, ideo est, quia receptaculum F est amplum, è contra verò cistula B angusta; ideoque vasculum I non statim repleri posset, nisi extra dictum receptaculum emineret.