# Technica curiosa 336

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/336
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/336

Cùm verò evacuatum est dictum vasculum, & levius redditum; descendit paulatim sponte seu pondere suo, brachium P, & mediante asserculo semicirculari Y, quem retro habet affixum uncum Z, cui incumbit brachium Q, trudit retro. Dum brachium Q liberum est ab unco Z, derepentè pondus dicto brachio appensum attollit conum seu platismatium R: vicissim verò platismatium seu obturamentum aeneum X descendit, & claudit tubum L, ne aqua ampliùs per eum descendat; sicque de novo receptaculum F impleri incipit. Notandum verò, uncum Z valde necessarium esse, ut platismatia derepentè aperiantur, & claudantur: alioquin si brachium Q affixum est immobiliter brachio P; paulatim aperiuntur & clauduntur, ac interim paulatim accurrit denuò aqua ad platismatium aeneum X, sicque nunquam penitus aperitur & clauditur; ut ipsemet experientiâ didici. V. est furca ferrea intra receptaculum F, ut antea fuit dictum. W. est brachiolum aeneum, de quo etiam jam sermo fuit. X. est aeneum platismatium, seu obturamentum. Y. est asserculus semicircularis, brachio P affixus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
