Latin
338.1 to 338.4
Kaspar Schott, Technica curiosa 338.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tota praecedentis Machinae Oeconomia bre viter innuitur. I. Ex receptaculo fontis A, per tubum subterraneum, labitur aqua naturali lapsu intra receptaculum E, in eâdem secum altitudine ab horizonte constitutum, illudque implet penitus. II. Ex receptaculo ff fontis B, per alium tubum subterraneum, labitur aqua similiter naturali lapsu intra cistulam S; &ex hac, per foramen quod in medio fundi habet, intra receptaculum F: ex quo nihil effluit, donec totum sit repletum, quoniam tubus L clausus est à platismatio X. Interim aër è dicto receptaculo F elabitur partim per foramen in fundo cistulae S, partim per tubum H intra receptaculum C, &ex C intra tubum G; in quibus cubis &receptaculo condensatur, quoniam exitum non habet. III. Repleto vase F, redundat cistula S; &aqua intra margines operculi F stagnans, ingreditur tubulum bi, ea, &per tubum L descendit intra vasculum I, illudque degravat. IV. Vasculum I degravatum, deprimit lignum K, &filum ferreum M, ac brachium N à parte anteriore, cui alligatum &filum; à parte verò posteriore elevat. V. Ascendente parte posteriore brachii N, sursum movetur brachium P, secumque elevat brachium Q retrò, deprimi verò antè cum cono ac plarismatio R. VI. Conus &platismatium R trudit deorsum brachiolum W, &claudit foramen quod est in medio fundi cistulae S Interim deprimitur antè brachiolum T, retrò verò elevatur unà cum platismatio X, &aperitur tubus L. VII. Per tubum L, descendit aqua è receptaculo F, intra vasculum L. Interim è receptaculo C descendit aër, per tabum N, intra vas F: è vase verò E, ascendit aqua per tubum G, intra vas C, illudque implet. VIII. Repleto vase C (eodemque ferè tempore vase F.) aqua aqua per tubulum qui connectit cistulam ce cum fundo vasis C. stillat per platismatium dd; ¤s per tubulum alium intra vasculum es, illud degravat. Subsidente hoc vasculo, aperitur platismatium dd, &aqua pleno impetu descendit è vase C, intra cistulam a, &receptaculum D.