# Technica curiosa 340

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/340

Dum enim aër è receptaculo C descendit per tubum H, intra receptaculum F, nullumque interim corpus aliud succedit, nec succedere potest, cùm omnes aditus sint obsessi, excepto aditu aquae receptaculi E, per tubum G; ne fiat vacuum in receptaculo C, aqua ascendit, & Naturae patienti violentiam succurrit. Itaque vel aër quie tubo G ascendis intra dictum receptaculum C, trahit secum aquam vasis E; vel aqua sponte sequitur aërem fugientem, ut spatium exinantum repleat, & vacuum impediat. In idem recidit, si dicas, aquam ascendere propter contiguitatem corporum omnium quae in Mundo sunt, seu nè interrumpatur in casum nostro contiguitas inter aquam E, & aërem G: nam contiguitatem istam tanta sollicitudine tuetur Natura, ne vacuum fiat, si ea contiguitas interrumpatur, ut Vacuistae interpretantur. Atex dictis in praecedentibus Libris patet clarè, aquam in hac Machina non ascendere ex E, per G, in C, metu vacui. Nam si tubus G longior esset quàm 18 cubitorum, aut 20 ulnarum, aut 36 palmorum circiter; aqua non ascenderet nisi ad dictam altitudinem 18 cubitorum &c. ac deinde haereret suspensa, & omnem industriam Vaeuistatum eluderet. Et tamen in eo casu non esset minor metus vacui in receptaculo C, quàm nunc sit, quando tubus Gi brevior est quàm in cubitorum &c. Dico itaque, causam cur aqua ex E ascendat in C, esse pressionem aëris externi, incumbentis aquae E. Dum enim aër è vase C, & tubo G, extrahitur, ac per tubum H delabitur intra vas. F; fit aër residuus in dicto vase C, & tubo G, rarior, ac perdit virtutem elasticam, ac proinde minùs resistit aëri aquae incumbenti.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
