Latin
CAPUT IV
Kaspar Schott, Technica curiosa 341
Unproofread scanNot analysed yet
Hic ergo aër pondere suo deprimit aquam, &compellis inera tubum G, &receptaculum C, quoniam majus est pondus cylindri aëris, quàm cylindri aquae, quae in tubo G est. §. II. Cur aër è vase C descendat in vas F. Vide IcoCEcunda Difficuliarent, cur aër è vase C, antequàm aqua eò asnism. XVI. Ocendat, descendat per tubum H, intra vas F, cùm aër potiùs nitatur sursum, quàm deorsum Respondent &hic Peripatetici, ac Vacuistae, id fieri ad Vacuum evitandum. Nam quia Aqua è Vase F per tubum L descendit, ad vasculum I, ac effluit; ne spatium quod ab aqua relinquitur in dicto vase F, vacuum maneat, succedit ei aër tam tubi H, quàm vasis C, quoniam aliud corpus ei succedere non potest. Egoautem, iuxta doctrinam in praecedentibus traditam, &experientiis multis ac evidentibus stabilitam, Dio, aërem descendere ob virtutem suam elasticam, seu dilatativam, quâ se sponte expandit. Nam quàm diu in vase F hinc, &in vase E iilinc, aqua est, tam diu aër qui est in tubo H, in vase C, in tubo G, impeditur quò minùs possit sese dilatare, &ad majus spatium extendere. At dum aqua è vase F effluit, eique aliud corpus non succedit, nec succedere potest; aër tubi H liber ab inimico obsistente suo conatui ad se dilatandum, sese expandit: expanso illo dilatat sese &aër vasis C, quia aër tubi H non resistit ipsi: dilatato acre vasis C, dilatatur &aer tubi G, ob eandem causam. Nullus ergo hic vacui metus intervenit: num in vase F nullum est vacuum, nec periculum vacui, quoniam &aether, &halitus aquei spatium ab aqua relictum implent. §. III. Cur tubus L debeat esse longior, quàm tubus G Vide IcoTErtia difficultusent, curtubus L, per quem aqua è vase F denism. XVI. scendit, debeat esse longior quàm tubus G, per quem aqua vasis E ascendit; atque adeo cur perpendiculum aquae descendentis debeat esse longius, quàm perpendiculum aquae ascendentis. Constat enim experientiâ, tum in hac, tum in aliis Machinis similibus, ita fieri debere. GuaGnaristionem agitavimus in Mechanices nostea, Eiydraulico. pneumatica, Par. I. Protheor. 4. cap. 2. propos. 13. Dico nunc causam esse, quòd aperto tubo L, aqua vasis F pondere suo descendit, interimque ascendit aqua vasis E pressa ab aëre incumbente; &quidem tantum haec ascendit, quantum illa descendit, quoniam elater aëris cubi G, vasis C, &tubi H, minuitur juxta proportionem aquae descendentis per tubum L Ut igitur aqua vasis E non solùm ascendat usque ad supremum orificium tubi G, sed etiam ultra, ita ut effluat ex ipso; necesse est, ut etiam aqua tubi L descendat ad majorem longitudinem, quàm sit tubus G.