Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 343
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT Situlae Romanae automata, spontaneo atque perpetuo motu aquam in altum attollentes. Um haec scribo, accipio Basileâ, à saepius jam memorato DAmplissimo Viro Dn. Jeremia Mitz, alterius ingeniosissimae Machinae Aquaticae delineationem, ac descriptionem, ab eo jam dudum in aedibus suis constructae, ad imitationem illius, quam in 3. Parte Magiae lib. 6. Syntagmate 2. Machina 2. descripsi, &vocavi Situlas Romanas automatas, spontaneo atque perpetuo motu A quarum sitularum Romanaaquam in altum attollentes. rum intelligentia cùm dependeat &fabrica, &intelligent a praedictae recenter acceptae Basileensis Machinae; illas huc reponere placuit, cùm praesertim citato loco Magiae earum schemata sint valde ruditer aeri incisa, &descriptio vitiosè impressa in absentia mea: pars enim illa dicti Operis, quae praedictas Situlas continet, Moguntiae impressa fuit, cum pars prior interim hic Herbipoli imprimeretur Machina ergo quam Romanas Situlas automatas citato loco Magiae appellavi, fuit Romae non solùm ingeniosè excogitata, sed etiam feliciter opere ipso exhibita, in Conventu seu Monasterio S. MARIAE de Victoria Fratrum Carmelitarum Discalceatorum. à quodam ejusdem loci Religioso; diuque integra stetit, &felicem successum habuit, donec, quia motu suo per peruo ac tumultuoso Fratrum quietem orationis tempore interdiu, &somni noctu interturbabat, destructa fuit. §. I. Brevis adumbratio Machinae. Qas situlas continet Machina, eodem ex fonte complendas: quarum una ascendit, altera descendit continuò Illius aqua in usus domesticos cedit; hujus effunditur, &perit. Proportio utriusque quoad motus velocitatem, potest esse varia, pro locorum opportunitate, aut pro beneplacito Artificis. Potest enim ascendentis situlae motus esse duplo, quadruplo, octuplo, aut quoties sices libuente, velocis ac tua sunt, alium, seculis delicem demus. 40 quantò major est motus ascendentis, &minor descendentis, eò minor aquae quantitas attrahitur sursum, ac major effunditur. deorsum. Nos cum Auctore Machinae, qui eam ruditer delineavit, &Italico idiomate satis clarè descripsit (utriusque, delineationis inquam, &descriptionis, copiam nobis fecit Romae Dn. Gregorium Crisanus, Sacerdos Illyricus, magnus similium rerum Amator) proponemus hîc tres combinationis modos. In primo, ad duplo majus spatium ascendit una situla, quàm descendit altera; inseeundo, ad quadruplum; in tertio, ad octuplum. At in primoduplo plus aquae deperditur, quàm attrahitur; in secundo, quadruplo; in tertio octuplo.