Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 346
Unproofread scanNot analysed yet
Ke. Trochlea nicta, id est, non volubilis circa axem, sed inmobilis, vel potiùs quarta pars trochleae. Debet aequalis esse semidiametri cum semidiamerro trochleae K, ideo, ut motus siulae M maneat uniformis, hoc est, semper in eodem perseveret perpendiculo (ut postea iterum dicetur) alioquin si variaret perpendiculum, funis situlae M raderet fila ferrea aut chordas GG, annulis insertas, sicque liber ac facilis situlae motus impediretur. L. Trochlea alia: quae dum finem I utrimque detrahit efficit ut ascensus situlae A sit duplo velocior, quàm descensus situlae M, adenque ut illa duplo plus spatii eodem tempore percurrat, quàm haec. Qua de causa pondus ficulae M aqua plena duplo majus esse debet, quàm pondus situlae A plenae. E contrario verò, situla A, licè minor quàm situla M, vacua majoris debet esse ponderis. Debet tamen excessus esse mediocris, ac tantus praecisè, quantum sufficit ut A vacua descendendo trabo re queat M vacuam sursum. M. Vas seu situla major, quae descensu suo trahit forsum al teram minorem A. Habet placismatium B, &canaliculum E in fundo, annulos FF in lateribus, fila ferrea seu chorda GG, ut prior situla A. Vectis tamen diversimodè applicatus est. Nu. Vectis transversim situlae M suprapositus, cujus excranitati in adnexus est haculus na pendulus. Hic baculus dum extremitate suâ a, situlâ M descendente terram contin git, elevatur vectis ne, aperiturque plarismatium B situla M eodem tempore, quo aperitur platismatiam B situlae A. O Funes bini, suprà alligaei situlae M, infra trabeculae I, aut terrae, eo sine, ut nec M ascendas ultra limites debitos, nec à descendat ultra suos. 1. 2. 3. &c. Pondera plumbea, aut aberius materiae ad motus impetum frangendum; in descensu quidem, dum successivè terrae incumbunt, &siculae cui alligata sunt, pondus Eine elementitat in ascentis per de lutus secesse se certia, discerantituit, &novum pondus eidem situlae adjungunt. Possunt esse pluraau pauciora, prout necessarium fuerit. P. Trabecula transversa paulò supra situlam M, habens foramen in medio, per quod transit, &liberè ac sine affrictu descendit funis qui alligata est situla, usque ad nodum Q: qui nodus dum ad trabeculam PP pervenit, motum situlae M sistit.