# Technica curiosa 346

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/346

Ke. Trochlea nicta, id est, non volubilis circa axem, sed inmobilis, vel potiùs quarta pars trochleae. Debet aequalis esse semidiametri cum semidiamerro trochleae K, ideo, ut motus siulae M maneat uniformis, hoc est, semper in eodem perseveret perpendiculo (ut postea iterum dicetur) alioquin si variaret perpendiculum, funis situlae M raderet fila ferrea aut chordas GG, annulis insertas, sicque liber ac facilis situlae motus impediretur. L. Trochlea alia: quae dum finem I utrimque detrahit efficit ut ascensus situlae A sit duplo velocior, quàm descensus situlae M, adenque ut illa duplo plus spatii eodem tempore percurrat, quàm haec. Qua de causa pondus ficulae M aqua plena duplo majus esse debet, quàm pondus situlae A plenae. E contrario verò, situla A, licè minor quàm situla M, vacua majoris debet esse ponderis. Debet tamen excessus esse mediocris, ac tantus praecisè, quantum sufficit ut A vacua descendendo trabo re queat M vacuam sursum. M. Vas seu situla major, quae descensu suo trahit forsum al teram minorem A. Habet placismatium B, & canaliculum E in fundo, annulos FF in lateribus, fila ferrea seu chorda GG, ut prior situla A. Vectis tamen diversimodè applicatus est. Nu. Vectis transversim situlae M suprapositus, cujus excranitati in adnexus est haculus na pendulus. Hic baculus dum extremitate suâ a, situlâ M descendente terram contin git, elevatur vectis ne, aperiturque plarismatium B situla M eodem tempore, quo aperitur platismatiam B situlae A. O Funes bini, suprà alligaei situlae M, infra trabeculae I, aut terrae, eo sine, ut nec M ascendas ultra limites debitos, nec à descendat ultra suos. 1. 2. 3. &c. Pondera plumbea, aut aberius materiae ad motus impetum frangendum; in descensu quidem, dum successivè terrae incumbunt, & siculae cui alligata sunt, pondus Eine elementitat in ascentis per de lutus secesse se certia, discerantituit, & novum pondus eidem situlae adjungunt. Possunt esse pluraau pauciora, prout necessarium fuerit. P. Trabecula transversa paulò supra situlam M, habens foramen in medio, per quod transit, & liberè ac sine affrictu descendit funis qui alligata est situla, usque ad nodum Q: qui nodus dum ad trabeculam PP pervenit, motum situlae M sistit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
