Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 351
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc autem sit, ut sicula M mota deorsum unius palmi spatio, sursum trahat quatuor palmos funis I, ideoque ascensus situlae A quadruplovelocior est descensu situlae M, quoniam singulis palmaribus spatiis descensus respondent quadripalmaria spatia ascensus. Ficta trochlea Ke non est necessaria in trabe Y, quia perpendiculum funis A, pendentis à trochlea L, semper manet idem &invariatum, At in trabe ZZ necessaria est dicta trochlea ficta, quia funis I currens in trochlea K, per 6 d, e, 5, non trahitur atque extenditur recta versus trochleam L, ab eodem semper puncto contactus, sed in principio motus à puncto. v. g. deinde a punctod, pòst ab e, tandemque ab f, aliovè puncto ine fra s. Quae variatio contactus si non fieret in fune deorsum ab altera parte tracto; utique perpendicularis linea funis A variaretur, declinando semper magis magisque versus murum ac trabem. V, impingeretque funis situlae M in latus foraminis trabeculae PP. Causa verò cur dicta perpendicularis linea funis A non varietur, est, quia pondus quod deorsum trahit trochleam L, facit ut funis A semper medius incedat intra aut infra duo puncta infima contactus funis I cum trochleis K, &Ke, dum à pondere trahitur versus trochleam L, posito quòd dictae trochleae sint aequalis magnitudinis. Quòd si inaequales essent trochleae, aut abesset trochlea Ke, solùmque variaretus successivè punctum contactus in trochlea K; necessario variaretur perpendiculum funis A, &declinaret versus F, ut consideranti paret: &tantò major fieret variatio, quantò major foret trochlea K. In schemate posito, propter trochlearum parvitatem non potest notari dicta variatio, sicuti notatur in Machina reipsâ exhibita. §. V. Explicatio schematis tertii. Ertium schema se Figura modum repraesentat elevandi iquam situlae A ad spatium octuplo majus, quàm descendat, situla M.