# Technica curiosa 352

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/352

ita ut si haec descendit 50 palmos, illa ascendat palmor 400. Tantò tamen plus aquae descendere ac perire debet per situlam M & tantò minus per situlam A ascendere, quantò major est ascensus, quàm descensus, ita ut aquae habeant proportionem permutatam seu reciprocam cum motibus sitularum. Explicabo breviter, quae sunt huic modo propria; reliqua enim quae communia cum praecedentibus duobus modis sunt, jam explicata sunt. Funis P, qui in praecedente secundo modo alligatus erat situlae M, in hoc tertio modo transit infra trochleam N, & alligatur trabi M. Hinc autem sit, ut situla M descendens uno palmo, trahati mediante trochleâ N duos palmos funis P, & consequenter. quatuor palmos funis A mediante trochlea B, & octo palmos funis I mediante trochleâ L. Suboctuplus ergo est descensus situlae M, ad ascensum situlae A. Si infra trochleam N adjungeretur alia, infra quam funis circumductus alligaretur alteri trabi infra trabem M; uni palmo descensus situlae M responderent 16 palmi ascensus situlae A: & si adhuc alia adjungeretur. trochlea & trabi; pro uno palmo descensus haberentur palmi ascensus 32: si adhuc alia trochlea; palmi 64 haberentur; & sic in infinitum. Haec vera sunt loquendo in rigore mathematico & exclusis difficultatibus ortis ex imperfectione trochlearum, affrictu funium, & similibus. Tametstenim in rigore mathematico loquendo, & exclusis aliis impedimentis, situla A vacua paulò majoris ponderis, quàm librae unius, traheret situlam M vacuam octo librarum; nihilominùs propter dictas ac similes difficultates non sufficit exiguus aliquis excessus in situla A, sed requiritur excessus notabilis. Notabiliter ergo pondus vacuae situlae A debet esse plus quàm suboctuplum respectu ponderis vacuae situlae M. Similiter tametsi in rigore mathematico in situla M sufficerent, octo cam librae aquae, & paulo amplius, ad trahendius sursum unam, libram aquae in situla A; tamen propter eadem impedimenta requiritur notabilis aliquis excessus inter dictas aquas. Addendum ergo est situlae M tantum aquae supra octuplum, quantum experientia ipsa monstraverit necessarium esse. Sufficientis ergo capacitatis sit situla M.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
