Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 353
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia hoc pondus aquae adjunctum situlae M, amovibile est (effunditur enim tota aqua, postquàm situla M descendit usque ad terram RR, &sicula A ascendit usque ad trabem ZZ;) ideo nihil praejudicat continuationi motus reciproci ac perpetui sitularum. Tametsi enim situlae M adderentur 100 librae aquae ultra debitam proportionem ab arte requisitam; postquàm tamen utraque situla evacuata fuerit, A non debet praevalere nisi soli ponderi M.