# Technica curiosa 353

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/353

Et quia hoc pondus aquae adjunctum situlae M, amovibile est (effunditur enim tota aqua, postquàm situla M descendit usque ad terram RR, & sicula A ascendit usque ad trabem ZZ;) ideo nihil praejudicat continuationi motus reciproci ac perpetui sitularum. Tametsi enim situlae M adderentur 100 librae aquae ultra debitam proportionem ab arte requisitam; postquàm tamen utraque situla evacuata fuerit, A non debet praevalere nisi soli ponderi M.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
