# Technica curiosa 354

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/354

Id ego emendari, ac nitidiùs delineari curavi. Explicationem ipsemet adjecit ut sequitur. A. Est cisterna infra terram usque ad sabulum seu arenam effossa; intra quam descendens situla B evacuatur, & aqua effusa absorbetur à sabulo, ac perit. B. Est situla inferior, quae intra dictam cisternam descendit atque ascendit. Haec situla habet in medio fundi platismatium seu ventile rotundum orichalceum, cui subtus alligatus est fortis baculus, eo fine, ut dum situla ad fundum usque cisternae descendit, baculus terrae impingens pellat sursum & aperiat platismatium. Dictum platismatium suspensum est è forti filo ferreo C, superiùs alligato ad brachiolum D. Quod brachiolum supra transversum ferrum E in medio, velut vectis, aut bilancis jugum, supra hypomochlion requiescit: dumque platismatium unà cum ferreo filo C sursum pelluntur, brachioli D extremitas dicto ferreo filo alligata simul elevatur; altera verò extremitas deprimitur. In uno exteriore latere situlae B est ferreus pessulus, ita formatus, prout Figura FGH monstrat. Dum igitur brachio lum D, ob apertionem platismatii, & ascensum fili ferrei C, deprimitur; dictum brachiolum trudit retrò pessulum F, & cadit infra uncum triangularem F; quo facto, pennae chalybea S premens pessulum in partem anteriorem, brachiosum detinet. Hac ratione apertum manet platismatium situlae B, & tota aqua effluit, antequàm denuo revertatur sursum ad locum, ubi de novo impletur. Cùm denuo impleta est dicta situla, prominens uncus H, impellit pessulum F, ad malleum ligneum I, cujus manubrium est cisternae lateri affixum retrò, antè verò est pendulus. Quod cùm contigit, triangularis uncus F retrocedit, & brachiolum D dimittit: quo dimisso, platismatium sponte, ob gravitatem suam subsidens, clauditur. Alioquin si dictum platismatium statim clauderetur, postquàm situla inferior à cisterne pavimento elevari coepit; aqua nequaquam tota efflueret, adeoque nunDized by Googl Dic Nanquam penitus, ad locum destimantum ascendere.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
