Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 357-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. ORincipium seu causa elevans aquam in hoc fonticulo, secundum Peripateticos &Vacuistas, est metus vacui. Dum enim è receptaculo AEG defluit aqua intra vas CD; nè fiat in eo vacuum, descendit aër è globo vitreo: &ne in globo fiat vacuum propter aërem recedentem, ascendit aqua è receptaculo BEG. Sed falli ita opinantes, patet ex eò, quòd aqua è receptaculo BEG minimè ascendat ad globum, si tubus LI longior sit quàm is cubitorum, seu 36 palmorum circiter, ut diximus etiam cap. 4. §. 1. Vera ergo &genuina causa est, aëris dilatatam ex una, &pressio ex altera parte. Nam dum aqua receptaculi AEG descendit intra receptaculum CD; nihil adest quod resistat aëri tubi KH, &globi vitrei; dilatatur ergo, &liberè ac sponte descendit intra recesy 3 itiz dibzy G Googl Tertium elem. MEG. Plutare der eine alibus, &consententer se, tubo IL, ab I usque ad supremam superficiem aquae receptaculi BEG; nihil est quod impediat ascensum aquae è dicto receptaculo, si ab aliquo prematur: quoniam ergo premitur ab aëre externo superincumbente, compelliturque intra tubum LI; ascendit, &exsilit ex I, quoniam pondus aquae intra tubum LI minus est quàm pondus aëris aquae receptaculi incumbentis.