# Technica curiosa 357-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/357-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/357-2

ANNOTATIO. ORincipium seu causa elevans aquam in hoc fonticulo, secundum Peripateticos & Vacuistas, est metus vacui. Dum enim è receptaculo AEG defluit aqua intra vas CD; nè fiat in eo vacuum, descendit aër è globo vitreo: & ne in globo fiat vacuum propter aërem recedentem, ascendit aqua è receptaculo BEG. Sed falli ita opinantes, patet ex eò, quòd aqua è receptaculo BEG minimè ascendat ad globum, si tubus LI longior sit quàm is cubitorum, seu 36 palmorum circiter, ut diximus etiam cap. 4. §. 1. Vera ergo & genuina causa est, aëris dilatatam ex una, & pressio ex altera parte. Nam dum aqua receptaculi AEG descendit intra receptaculum CD; nihil adest quod resistat aëri tubi KH, & globi vitrei; dilatatur ergo, & liberè ac sponte descendit intra recesy 3 itiz dibzy G Googl Tertium elem. MEG. Plutare der eine alibus, & consententer se, tubo IL, ab I usque ad supremam superficiem aquae receptaculi BEG; nihil est quod impediat ascensum aquae è dicto receptaculo, si ab aliquo prematur: quoniam ergo premitur ab aëre externo superincumbente, compelliturque intra tubum LI; ascendit, & exsilit ex I, quoniam pondus aquae intra tubum LI minus est quàm pondus aëris aquae receptaculi incumbentis.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
