# Technica curiosa 358

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/358

Idem ergo principium habet hic fonticulus, cum fonte Basileensi, de quo Cap. 3. hujus libri. ANNOTATIO. II. servandum autem & hic est diligenter id, quod in dicto Basileensi fonte observandum diximus, & in omnibus similibus Machinis observari debet, ut nimirum tubus MN aquae descendentis longior sit, quàm tubus LI aquae ascendentis. Lege Annotationem secundam Capitis sequentis. CAPUT VIII. Fonticulus Kircherianus, phialae vitreae inclusus. Raecedens fonticulus constructus fuit ad imitationem hujus, quem nunc damus, & visitur in Museo Kircheriano Romae, describiturque à P. Athanasio Kirchero lib. 3. Artis Magneticae Par. 2. Cap. 3. Experim. 2. Quem etsi proposuerimus in Mechanica nostra Hydraulico-pneumatica Par. 2. Classe j. Cap. 1. Machina 1. quia tamen tam ibi, quàm apud citatum P. Kircherum, confusè ac perturbatè delineatus est, distinctiùs hîc proponere volui in eorum gratiam, qui similibus fonticulis delectantur Facilè & sine magnis impensis construitur. Adhiberi potest in conviviis, & collocari supra mensas, ad delectandos convivas ruere secundum enim spectaculum praebet. Construsio variati potest ad libitum artificis, dummodò substantia maneat. Aliud schema dedi in Mechanica citato loco: Nunc lubet in hunc modum construere. I. Fiat globus vitreus BVX, aut vitreum vas alterius cujuscunque formae, & capacitatis saltem mediocris. Hoc vitrum habeat in vertice foramen B, quod cochleolâ, aut etiam cerâ obturari diligenter queat, & ab omni aëris ingressu muniri. Infrà verò è regione verticis habeat fundum cupreum, aut stanneum VX, misturâ aliquâ ex pice & resinâ (aut illâ quam dedimus suprà lib. 2. Cap. XI. Aunot. 3.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
