# Technica curiosa 359

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/359

) vitro quamoptimè adglutinatum II. Fiant duo vasa, KL, & HI, quae aquam continere Nos queant, ex quacunque materia, & cujuscunque formae. hic inferius vas HI formavimus in modum scrinii, quod claudi atque aperiri ex parte superiori queat; habeatque diaphragma seu interstitium NP, & epistomium M. III. Globus vitreus sustentetur tribus, aut quotquot volueris, columnis, è vase KL erectis. Per harum unam deducatur è globo tubus GF, usque ad fundum ferè vasis KL; qui im G divaricetur in tria aut plura angustissima oscula. Per alteram tubus DEO, per fundum vasis KL, & diaphrama N P, usque ad fundum ferè vasis HI; habeatque epistomiolum E. Haec est constructio Machinulae. Sequitur nunc usus. Ergo IV. Per foramen B globi vitrei infunde tantum aquae; ut oscula divaricati tubuli G tegantur ferè aquâ: & claude iterum diligenter dictum foramen. Interim autem maneat clausum epistomium E. Deinde vas KL imple penitus aquâ. Quò enim plenius est hoc vas, & quo majus seu capacius, eò diutiùs durat aquae saltus intra globum vitreum. Vas infimum HI, & epistomium M, maneant clausa. In diaphragmate tamen NP relinquatur unum aut alterum foramen apertum. V. His factis, aperi epistomium E. Descendet aqua è globo, per tubum DE O, intra vas HI: aër verò hujus vasis effuefugies per foramina diese hirurgentia. Reuntium se globo descens. dentem sequetur aër qui in globo est; & aërem fugientem sequetur aqua vasis KL, ascendens per tubum FG, atque in globo ex tribus tubulis exsiliet in altum, iterumque relapsa descendet per tubum DO. Nec cessabit ascensus & saltus aquae intra globum, quàm diu aqua durabit in vase KL. Quare si hic fonticulus statueretur juxta fontem aquae vivae, aut juxta rivulum, qui vasi KL semper aquam suppeditarent, & interim aqua efflueret inferiùs per epistomium M; semper ac perpetuò duraret saltus aquae intra globum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
