# Technica curiosa 360

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/360

ANNOTATIO. PRincipium hujus fonticuli idem est, quod praecedentis. Longè tamen perfectior ac durabilior est hic fonticulus, quàm praecedens, propter longiorem tubum DEO. ANNOTATIO. II. CI tamen in praecedenti Machina, in globi vitrei vertice fieret foramen, ut aquae infundi posset; & tubus HK continuaretur cuum tubo MO; & vas AB esset sine diaphragmate seu interstitio, penitusque repleretur aqua; in nullo penitus differret fonticulus ille ab hoc nostro praesenti. CAPUT IX. Fonticulus perenniter fluens, si invertatur N Mechanica Hydraulico-pneumatica Par. 2. Classe 1. Cap. 4. Machina I. descripsimus simplicissimo, sed ingenioso artificio Clepsydram, quae fontis instar ejaculatur aquam, & inversa iterum fluit. Visitur ea in Museo Kircheriano Romae, & hic ille non semel cere directione nostea fuit constructis. Alius Mis. chinulam descripsimus in eadem Mechanica Par. 2. Classe 1. Cap. 2. Machina 2. eamque appellavimus Clepsydram Heronianam, quoniam ad formam clepsydrae, & ad fontis Heroniani artificium est effigiata. Hic aliam damus elepsydram, ex iisdem principiis cum prorimè dicta constructam, differenti tamen & faciliori modo, ut sequitur. VIII.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
