# Technica curiosa 361

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/361

§. I. Constructio Machinae. Vid. IcoI. Fiant duo vasa, AB, & CD aequalis capacitatis, for nismum mae subitae, è cupro, stanno, aliavè materia solida: & quatuor coXXIII. lumnis affabrè elaboratis, nempe I, K, L, M, distincta, ut in Figura apparet. Utrumque vas sit intermedio diaphragmate discriminatum in duo receptacula; nempe primum AB, in receptacula AE, & BE: secundum verò CD, in receptacula CH, & DH. Utriusque item vasis operculum sit instar pelvis concavum, ut aquam recipere ac continere queat. Denique utriusque supremus margo habeat in circuitu tres aut quatuor aequalis altitudinis columellas, velut quatuor pedunculos, quibus insistat Machinulae, dum vertitur. II. Receptaculum BE, cum duabus sibi subjectis columnulis L & M, instruatur tubis in hunc modum. Nempe Primò columnula M, tubo NO, quitranseat per operculum, vasis AB (non tamen superemineat, sed osculum ejus N coaequetur cavae superficiei dicti operculi) per columnulam M, & per fundum vasis CD, pertingatque ferè usque ad operculum eiusdem vasis CD. Secundo columnula L, tubo QP, qui incipiat paulò infra operculum vasis AB, & finiatur paulò infra fundum vasis CD. Tertio tubulo RE, qui incipiat prope fundum vasis AB, & transeat per operculum ipsius, & desinat in angustissimum osculum. Non tamen emineat extra operculum concavum ultra altitudinem pedunculorum operculi. Similibus tribus tubis instruatur receptaculum CH, cum columnulis Iat I sibi subjectis, nempe tubo TV, tubo IX, & tubuloHaec est constructio. Vasa AB, & CD, formari possunt ized by Goo Dig alibitum, ut & columnae duntur. I. F. L. M. Certes aut quae.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
