# Technica curiosa 363

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/363

ANNOTATIO. Construs Machinulam juxta regulas praescriptas, & habebit infallibilem successum. Solùm cave, ne vasa & tubi, per ocent. tas rimulas, aërem internum efflent, aut externum recipiant. Praterea cave ne tubuli obstruantur limo, aut rubigine: quod facilimè contingit, si vasa & tubi fiant ex laminis ferreis stanno obductis (quo Blech.) Praestat ergo, ut vasa & tubi fiant ex stanno: aut ex cupro quod sit stanno obductum: aut si fiant ex dictis ferreis laminis, obducantur intus colore subacto oleo (mut Oce fab. ) Similem Machinulam habet Dominus Jacobus de Nigro Ponte in Philosophia Fontium Par. 2. Propos. 7. in Auctario; sed schema est vitiose incisum, & tam constructio, quàm usus, valde autile proponuntur. Principium hujus nostrae Machinulae per se patet: est enim, pressio aeris interni, qui aquae incumbit, eamque fortiter premens expellit. ANNOTATIO. II. CI receptaculum BE impleas aqua, receptaculum verò CH vino; dabit fonticulus alternatim aquam & vinum, idque perenniter. λτιηCALg. 2 Liben M. D.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
