Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 365-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. CImilem fonticulum habet Dn. Jacobus de Nigro Ponte in sua de Fontibus Philosoph. Par. 2. Propos. 3. Sed paulò aliter constructum; ex iudem tamen principiis. Noster videtur faciliùs parabilis. Principium urgens aquam in altum, est aër premens aquam vasis superioris, uti etiam in praecedenti Machinula. Osculum tubuli GH variis modis formari potest: nempe divaricari in varios ac minutißimos tubulos; vel claudi lamellam in hemicyclum armatâ, &minutißimis foraminulis perforata, per quae aqua pluviae instar erumpat; vel expandi in conchulam, quae alia conchulâ cooperiatur, relicta solùm tenui per circuitum rimula inter utramque, ut aqua subtilissimae telae instar circumquaque erumpens sese in orbem expandat. ANNO VAs superim AB, potest discriminari in tria receptacula, quorum medium, comprehendens tubulum GH, cum duobus lateralibus tubis LM, &IK, solùm sit undique clausum; reliqua verò duo lateratia receptacula sint superiùs aperta, &tubi inciviant à fundis internis, ubi L &S.