# Technica curiosa 369

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/369

cum tignis & succula, Polyspastus Aegyptius, aliaeque multae. Meritò ergo Mechanicam Antiqui Θαυματοπανταὶν, hoc est, miraculorum effectricem, inter omnes Artes atque Scientias appellarunt, ut in Mechanicae Magiae Prooemio quoque notavi. Meritò Instrumenta Mechanica Diis immortalibus consecranda cenfuêre iidem, ut Justitiae Libram, Neptuno Vectem sub Tridentis imagine, aliis alia. Meritò Eudoxus Gaidius, & Archytas Tarentinus, immortalem apud Mechanica posteros laudem meruerunt, quòd primi Geomelaudes. triam puram ac speculativam variis exornantes caelaturis, Machinamentorum artem inchoavêre, ipsiusque Geomotriae rationes difficiles, & demonstrationes intricatas, per sensum & instrumentorum exempla edidere; & quae paucorum ingenia & animos antea pascebat delectatione suâ, ad humani generis usum, multorumque captum traduxêre. Unde non laudem, sed invidiae notam, apud aequos rerum aestimatores contraxit Plato, Archytae in Italia discipulus, in eum invectus, quòd Geometriae dignitatem sustulisset, eamque à cogitatione, & rebus incorporeis, ad ea quae sensibus percipiuntur, declinasset, quasi ad Aa a E ad sit istum corpore die mercententis uel gentes ines.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
