# Technica curiosa 374

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/374

Littera B simplicem sanè, sed utilem repraesentat modum, quomodo scilicet in fluminibus, quae vel remos omnino propter angustias non patiuntur, vel desunt homines, vel sumptus, scapha strui possint, quas unus & solus agere possit. Haec sunt qua praesenti vice examini Vestro sistere potui, non digna quidem tanto lubore, ut à Vestra Clarissima Dominatione debeant inspici; ast si placuerit vel aliquid, quidquid sit, circa hanc rem mihi imperare, quo vel ingenio, vel industriam obsequium meum Vobis possim reddere contestatum, octo tantùm dierum spatium concedere velitis rogo, ex quo quid denique inveniendo Instrumenta aut Machinas possim praestare. Vobis exhibebo: ipse enim non audeo ex meo ingenio aliquid proferre nisi imperatum. Licet enim omne hoc studium nunc à tergo reliquerim, attamen hoc impositum mihi munus suavissimum erit. Restant quidem nonnulla, quatamen sagatum magis, quàm togatum decent, adeoque vereor ne publicatae destructioni magis, quàm emolumento sint futura secreta illae Machinae. Si per tempus stetisset, non defuissem in colligendis aliis quoque ingeniosorum Mechanicorum Inventionibus. Si tamen placebit opus, etiam imposterum non deero &c. Haec & alia multa, sed alterius materiae, Erudissimus Dominus Schroterus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
