Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 375
Unproofread scanNot analysed yet
Notum quoque, quos excellentia ingenia in eo indagando, post longos exantlatos labores, succubuerint. Hunc tamen in primo Mathematicorum studiorum limine indagandum sibi sumpsit dictus Dominus. Unde sequens concinnavit technasma; haud indignum quod doctorum Virorum examini proponatur. Constructio patet ex ipso schemate. Declarationem ipsemet apposuit ut sequitur. §. I. Declaratio Schematis. ORimò. Fit cista seu scrinium oblongum parallelepipedi formâ, in tria discriminatum loculamenta, ut in A, B, C, apparet. in duobus prioribus loculamentis A &B, sex dispositae sunt rotae, tres videlicet in unoquoque: in tertio verò loculamento C, sunt rotae quatuor, sed alio dispositae ordine quàm in reliquis. Sunt itaque in supremo ordine rotae tres, in medio quatuor, in infimo tres. Omnes cujusvis ordinis axes habent communes, ut ex schemate patet. Rotae in duobus prioribus loculamentis, A &B, sic construuntur. b, c, d. e, ,g, omnes eodem fiunt modo, ita nimirum, ut singularum circumferentia h sit excavata in canaliculum, sen rotundum, seu quadratum, ut globus per eum transcurrere queat. Intra canaliculi cavitatem disponuntur, aequali inter se distantiâ, clavi ferrei, latis ac ponderosis scutulis in capite instructi, quibus globus excipiatur, &à lapsu cohibeatur. Hujusmodi clavi infigi possunt juxta rotarum proportionem octo, decem, duodecim &c. sed aequalibus, ut dictum, intervallis distributi, ut in i apparet. Praeterea circa omnes rotas duorum priorum loculamentorum A &B, intra ipsa loculamenta disponi debet circus 4, intra quem rota circumagatur, nè globus per cavitatem è transcurrens excidat. In loculamento C sint quatuor tantùm simplices &communes rotae, eo fine, ut potentiam in circumagendo augeant. Secunmemus. In tamen eine locus sinen Krib. I. est aliundi. bulum, cujus tubus seu pes penetrat tabulam, &pertingit usque ad circum L. Infundibulo injicitur globus. Hic cadit supra clavum i, &circumagit rotam d, donec perveniat in im: ubi est tubus, è circo superiore ad secundum derivatus.