Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 377
Unproofread scanNot analysed yet
Globi utique rotis ideo injiciuntur, ut pondere suo deorsum nitentes, rotas deprimant, &motum efficiant. Si hoc; ergo quàm diu descendunt à summitate retarum versus inferiorem partemo, caufabunt motum: at quando ab inferiore rotarum parte ad superiorem transferuntur, ut fit in rotis loculamenti B; tantum abest ut motum juvent, ut potiùs eum remorentur ac impediant. Non video causam, cur una rota debeat esse semper major II. altera, in eodem loculamento. III. Globi ex una rota supra aliam cadentes, cadunt nunc majori, nunc minori cum impetu, prout clavi peripheriae infixi nunc magis, nunc minùs distant à tubulo in v. g. è quo praecipitantur: ergo inaequalem impetum rotis imprimunt globi, atque adeb inaequalem motum ac valde irregularem efficiunt: aequalis autem atque irregularis motus difficulter perpetuatur. Multa alia quae occurrunt, omitto. Laude tamen Auctoris ingenium, atque conatum, eoque magis laudo, quòd sua opinioni non pertinaciter, ut nonnulli faciunt, inharet,