# Technica curiosa 379

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/379

Tertiò, fac trochleam, seu potiùs cylindrulum qui trochleae instar vertatur, in H, in eoque dispone per circuitum foramina seu fossas eodem modo, usdemque intervallis, quibus in cylindro L disposita sunt. Huic cylindro H, & cylindro L, circumpone catenam nodosam è fune & globulis ligneis praeparatam, eamque arctè constringe Quartò, per ejusdem cylindruli H circuitum dissone alia foramina ut antea, eique circumpone aliam priori similem catenam nodosam. Idem sac in G, in F, in E, in D, & in C. Ultima trochlea seu cylindrulus est C, cum manubrio B; cui ex igua potentia applicata, facillimè cylindrulum C, cum reliquis subsequentibus vertere, & ingens onus propellere poterit. Omnia autem quae ab hac navis parte disposita sunt, disponi etiam debent ab altera parte, ut potentia navis impulsiva duplicetur. Sext. Hic est motus navis. Si jam navim volo reddere leviorem, ita procodo. Tubus A penetrat fundum q, ingredia turque saccum coriacaum prope i. Infernè instructus est hic tubus optimo ventili, seu platismatio; supernè verò adjunctum habet orbem ligneum numero 1. signatum, ac in medio perforarum orbi adsutus est saccus coriaceus: sacco superpositus, est alius orbis ligneus, numero 2. signatus: orbis hic in medio habet forament, cui intrusus est pes seu tubus infundibili, infernè instructus ventili seu platismatio. Infundibulum ab utroque latere ubi 3. & 4. habet duos annulos, per quos transeunt duo bacilli ferrei, ut in fundibulum aequaliter, unà cum sacculo coriaceo cui infixum est, elevari ac deprimi queat. Alii duo bacilli ferrei sunt infundibulo affixi, numero 5. & 6. signati; qui supra, ubi numerus 7. coeunt, & perticae 7. §. 9. conjunguntur. Haec Pertica iuxta numerum 8. ita alligatur, ut ad extremitatem numero. 9. signatam possit moveri sursum ac deorsum, hoc est, deprimi ac elevari. Quoniam verò ad dictam extreminatem 9. magna vis requiritur ad illam deprimendam, ideo ad juncta est ibi alia perrica dentata, numero 10. signata, quae mediante rotula 11. per manubrium illius facilè de primi atque elevari potest.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
