# Technica curiosa 38

Kaspar Schott, Technica curiosa, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/38

Tectis secteris, vehementer desiderari cognoscere distinctius, tam mira, quae brevissimè insinuat Vir Amplissimus, Experimenta Scripsi ergo, petivique pleniorem informationem. Quam cum à Viro Humanissimo, bonique publici Amantissimo obtinuissem, nec minori admiratione quàm voluptate perlegissem; institi ulteriùs, ut publici juris ea facere, ut initio dicebam, liceret. Quod & obtinui. Proponam ergo primùm distinctè & ordine, quae insinuata in praecedenti Epistolio, explicataque in aliis subsequentibus ab Auctore fuêre: tum epistolas reliquas ejusdem Auctoris subjiciam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
