# Technica curiosa 380

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/380

Hae Hac itaque ratione possum per infundibusum intromittere ventum intra sacculum coriaceum seu folles, juxta numerum 13: qui sacculus seu solles cum comprimuntur, ventus aperto ventili juxta numerum i, compellitur intra coriaceum saccum interq & P, donec repleatur, & fundi p & q à se invicem divellantur, magnumque intra utrumque fundum p & q spatium aëre plenum fiat. Quò autem plus aëris dicto modo, eò levior fit navis, eòque magis enatat ex aquis, ut etiam per humiles aquas traduci queat. Septimo. Quia verò dùm ventus compellitur intra dictum saccum, fundi o, p, & q divelluntur a se invicem, & rotae K & I cum fundo q adeo elevantur, ut dentes qui in peripheria rotae K sunt, ad rotulam m ampliùs non pertingant, nec palae* attingant aquam, ideo rota K ita construi debet, uti Figura monstrat, ut nimirum expundi ac major fieri queat; quod sit, si partes *, quae plicatae sunt, explicentur. Simili ratione construi debet rota pinnata I, ita nimirum, ut partes*, quae similiter plicatae sunt, queant explicari, ac sic remi I prolongari. Οcτυδ. Cylindri in in infra, fundum navis ideo dispositi sunt, ut si ad fundum usque fluvii subsideret, & vado haerere, propelli nihilominus posset. Nonò. Quo modo autem funes praeparandi ne contrahantur; item quomodo nodi seu globuli lignei funibus alligandi firmiter, aliaque similia, quoniam partim notum est, partim facile, silentio praetereundum censui.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
