# Technica curiosa 381

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/381

Ab hac rota A, vectis B per rotam & aquam transiens, pertingit usque ad terram, seu littus; ubi erectum est receptacuium ligneum CC. Vecti B adjuncta est rota D; quae comple ctitur rotas E & F; & haerotas G & H; & haerotam I. Rotae I vectis porrigitur usque in K; ubi circumpositum, habet annulum ferreum fortissimum, qui foraminibus per circuitum instructus est, & versus L prominet, ut ipsum L intra se recipere queat. LQ est cylinder; cujus extremitas L simili annulo ferreo, in circuitu perforato, instructa est, nisi quòd paulò minor seu angustior sit quàm annulus K, ut intra ipsum K possit intrudi. Postquàm dicta extremitas. L intra annulum K intrusa est, ambo annuli ita cuneis & uncis ferreis, per ueriusque correspondentia foramim adacti firmantur, ut cylindrus LQ simul cum vecte K possit circumagi: In M sunt cunei & uneiferrei, quibus dicti duoonnuli ferrei K & L connectuntur, atque firmantur, ut axis K & cylindrus L simul vertantur. Cylindro LQ circumplicatus est funis ductarius; qui ut elongetur magis, supra rotulam seu trochleam N transit. Euni appensum est pondus O tot centenariorum, quot lubitum aut necessarium fuerit. Hoc pondus, dum annuli K & L firmiter conjuncti sunt, circumagit rotam J, & hac mediante rotas H & G, tum E & F, demum D & E Pondus O, quantum vis magnum, postquàm cum suo fum evolutum est, elevari denuo vel ab unico homine potest facillimè, ope Pancratii B. Quod ut fiat, necesse est utextremiVI.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
