# Technica curiosa 382-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382-2

CAPUT V. Navis quae quolibet vento ad destinatum locum provehi potest. uoniam totum artificium consistit in arbore navis, seu malo, ideo hic solus delineandus ac describendus fuit; in navi autem nihil mutatur. Haec est Machina, quam Dn. Schroterus suprà cap. 1. sub littera D. promittit. Rrimò. a est truncus ferreus, superiori parte ad modum hemisphaerii concavi b excavatus; in quo hemisphaerio malus infrà ubi c, in hemisphaerium convexum elaboratus; circumagitur. Per hunc tamen malum, ubi d, adigitur cuncus ferreus, qui & truncum a penetret. Debet autem hemisphaerium convexum mali, ubi c, nonnihil per circuitum incidi, ut sic malus supra truncum A, ubi ee quiescat. secundo. f est rota striata malo circumposita, quae cum malus circumvertitur, complectitur atque circumagit rotam g simulque rotas hh, communem cum g axem habentes. Tertiò. s est cylindrus, per totam navim transversim currens. Ejus extremitatibus 14, extra navim prominentibus, adduntur duae rotae pinnatae extra navim, quibus navis propellitur. II sunt duae rotae striatae, cylindro i circumpositae, quae per duas rotas bh circumaguntur; sicque tota navis, dum rotae pinnatae ad Rk vertuntur, propellitur.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
