# Technica curiosa 382

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382

extremitas & cylindri LG non se rotunda, sed quadrata sualis est extremitas veruum quae rotaris machinulis circumaguntur) ac perforata, ut clavum seu cuneum recipiat. Extremitas verò axis infimae rotae Pancratii debet habere foramen quadratum, cui congruat dicta extremitas Q, ut haec intra illam intrudi, & impacto clavo seu cuneo firmari queat, ad eum modum quo verum intruditur intra foramen rotatae machinae verum vertentis. Cùm igitur pondus O attrahendum est, eximo cuneos & uncos M ex annulis K & L connexis, ut L à K liberetur. Deindę admoveo Pancratium quadratae extremitati Q, & circumago manubrium Pancratii. Quod dum fit, rotae I, H. G &c. quiescunt; pondus verò O elevatur, & funis ductarius cylindro LQ circumvolvitur. Postquàm elevatum est pondus O, denuo conjunguntur atque firmantur invicem annuli K & L. Pancratium verò à Q removetur; & pondus descensu suo iterum volvit rotas I, H,

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
