# Technica curiosa 387

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/387

ANNOTATIO. AEc navicula sine dubio optimum habebit effectum. Navigari eâ possunt fluvioli angusti, qui remorum usum nullum admittunt. Vnus solus homo sufficit ad illam propellendam, quantumvis vectoribus & mercibus onusta sit; modò sit qui temonem, ubi necessarium est, dirigat. Haesunt quinque Machinae, quas citatus suprà Praenobilis & Ingeniosissimus Dominus Schroterus Lugduno Batavorum ad me misit: à quo dum haec scribo, litteras accipio Londino Angliae, datas die 3o Maji st. Vet. Anni praesentis 1662. quibus promittit se propediem alia quadam curiosa & ingeniosa ex Anglia missurum. Quae abi accepero, infra suo loco dabo. CAPUT VII. Navis Roterodamensis. VN 3. Parte Magiae Univesalis lib. 5. Syntagm. 2. Pragmatia 15. Vide IeoIAnnotat. 2. mentionem feci navis cujusdam, qua infra aquam nis. XXX. Naßis Ronavigari posse putabatur; sed schema, quod tunc habebam, non dero laapposui, ut sumtibus parcerem. Placet tamen id nunc apponemensis. re, ut navis constructio, quia ingeniosa est, tametsi successum speratum non sortita, ad posteros transmittatur, occasionem fortassis ingeniosioribus praebitura ad perficiendum id, quod primus ejus Auctor perficere frustra tentavit. Navis itaque forma est, quam praesens schema exhibet. Longitudo est pedum 72, altitudo 32, latitudo 8. 1. Est trabs principalis, per totam navis longitudinem currens, in qua principaliter vis & robur totius navis consistit, idque ex utraque navis parte, hoc est, antè, & retrò. . Estremus senectenus, & guber maculus Barbo, regiturque e agitatur è posteriori ostiolo 8. 3. Est trabs cuneata, tam inferiùs, quàm superiùs plana 4. Sunt duae navis & trabis mediae extremitates ferreis vinculis armatae, quibus vis à navi hostilibus navibus infertur. 5. Sunt clavi ferrei cochleati, ut extrahi atque retrudi, cùm opus fuerit, queant. 6. Est terminus, ad quem usque navis aquae immergitur ordinariè, nimirum usque ad trabem mediam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
