# Technica curiosa 389

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/389

dam in hostium manus deveniret (aliter enim, quàm proditione, impossibile judicabat ut interciperetur) à nemine tamen praeterquam à se solo, & qui à se modum didicisset, eam dirigi posse, ideoque hosti prorsus inutilem futuram. Unde meritò fulmen maris eam dici posse asserebat. Tantam praeterea ejus velocitatem futuram dicebat in mari, quanta vix avis ullius in aëre: adeo ut intra diem unum ex Hollandia in Galliam navigari, indeque in Hollandiam renavigari; intra sex verò hebdomadas in Orientalem Indiam penetrari posset. Haec cùm legissem, & audivissem Romae, ingens me defiderium incessit, de navis eventu bono aut malo aliquid certius experiendi: asserebat enim jam tum P. Kircherus, impossibile esse, ut successum haberet; & jam fama adventarat, eam mari commissam statim prae nimio pondere submersam fuisse. Quamprimùm ergo ex Italia in Germaniam redii, atque Herbipolim appuli; petivi ab Amplissimo hujus Urbis tunc Consule, Domino Michaële Schaupp, ut dignaretur per notos & familiares in Hollandia in eam rem inquirere. Fecit id libenter Vir Amplissimus, pro humanitate sua, & Amsterodamo per litteras intellexit, dictam navim nunquam fuisse mari commissam, utpote ab omnibus inutilem ad promissos effectus consequendos aestimatam. Venit paulò pòst, cùm hic essem, navis Auctor huc ad Eminentissimum nostrum Principem & Electorem (ut citato etiam loco retuli) eique suam operam in rebus Machinariis obtulit. Et cùm de variis machinamentis à se inventis magnificè se dilaudasset, nihil de navi sua dixit, utpote quâ exiguam sibi laudem acquisiverat. Asseruit autem inter alia, construxisse se tubospicillum, quo Lunam non solùm cavernosam atque montosam, ut alii, sed alicubi prorsum pertusam ac perviam deprehendisset, adeo ut per patentia foramina coelum ipsum ac stellas perspexisset. Risit Princeps sagacissimus hominis jactantiam, jussitque collegium nostrum accederet, & cum Viris doctis de inventionibus suis tam egregiis conferret: at deprehensum se animadvertens, neque ad nos venit, neque ad Eminentissimum Electorem rediit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
