Latin
CAPUT XV
Kaspar Schott, Technica curiosa 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quo facto detrahauraër Hemisphaeriorum violentissimè in Recipientem, aut Cacabum, prout explicatum fuit suprà citato Experimento V. Quoetiam facto, claude epistomium Hemisphaeriorum, convoluta rerum versatili clave IV. Applica utrimque, ubi L &N, (ut in Figura III. apparet) potentias, quae in diversas partes trahant. Has tantò fortiores esse oportet, quantò capaciora, seu majoris diametri, fuerint Hemisphaeria, ut dicam in Annotationibus. Divulsa ingentem edunt onum, non sine adstantium &inexpertorum timore ANNOTATIO Corum Hemisphariorum primùm omnium mentionem mihi fecit Auctor in Epistola die 28. Julii Anni 16 36. Magdeburgo ad me lata, dicens ea à sex validis viris divelli non posse. Verba Auctoris dedi suprà in Epistola II. Num. V. S. Fieri mihi curavi duas scutellas, Eorundem meminit in Epistola die 4. Augusti, Anno 1657. data, his verbis: De Experimentis novis nihil singulare occurrit quod communicem. Habeo quidem prae manibus diversa, at negotia alia obstant, quò minùs effectui dentur. Solùm illud cum duabus bene sibi mutuò conjunctis lancibus seu Hemisphaeriis perfectum jam est. Scripsi quidem Reverentiae Vestrae, ea vix à sex viris divellenda fore: expertus tamen postmodum sum (quamvis non sine impensis, &damno) quòd ea vix duodecim equi separare queant: imò si aër omnis extractus fuerit, nec sexdecim fortassis equi id praestabunt. Quamprimùm vero aër intromittitur per apertum epistomium, sponte aperiuntur, ac separantur. Haec ibi. Meminit &eorundem in proximè praecedenti Epistola, ut vidimus. Num. I. Numero autem II. uit, alia majora se confecisse, qua à viginti quatuor equis nequeunt divelli. Cariùs &distinctiùs de iudem scribit Auctor in Epistola I. qua post Experimenta infrà afferetur. CAdigi