# Technica curiosa 391

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/391
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/391

Secundò, si paulò gravior reddatur quàm aequalis molis aqua est, ut ad fundum usque demergatur, si fuerit opus, ibique subsistat, donec remorum & uncorum ope collecta sint quae perdita fuerant, & alia peragantur ob quae navis constructa fuit. Addit Mersennus, quoties nauta redire voluerit ad aquae superficiem, illud remorum ope, vel etiam sufficienti navis exoneratione perficere debere. Clarum autem esse, navim undique clausam esse oportere, nè vel aquae guttula in eam ingrediatur; atque adeo remos, quorum manubria intus sint, exteriùs ita corio impicato inserendos, ut tamen facilè moveri possint. Fenestras quoque ex cornu, vitro, crystallo, lapide speculari, aut alio diaphano construi debere, ut quaecunque vel in fundo maris, vel in medio sunt, clarè videantur. Ad aërem porrò antiquum, ne corrumpatur intus ob vapores & halitus, emittendum, novumque identidem intromittendum, fieri debere longos canales seu tubos coriacios, ultra superficiem aquae protensos, ne aqua per eos ingrediatur. Idem Mersennus in Opusculis Mathemat. lib. 2. de Arte navigandi, post Tractatum de Magnete, fusè alium docet modum construendi navem sub aquis natantem; qui tamen modus, ut dixi 3. Parte Magiae Lib. 5. Syntagm. 2. Proposit. 15. Viris doctis adeo impossibilis, imò & ridiculus videtur, ut dubitari possit utrum Vir alioquin doctissimus seriò loquatur. Certè Romae ea navis non alio quàm phantasticae navis nomine audit; & ego ibidem aliquoties in congressu Virorum doctorum audivi, cùm rem aliquam ingeniosè quidem excogitatam, at factu difficilem aut impossibilem vellent significare, eos dicere esse instar navis Mersenni. Totum ejus artificium ego ex citato Mersenni Opusculo descripsi compendiò incitato Magiae loco. §. III. De navi Melitensi. CIratus paulò antè Harsdorfferus Propos. 9. refert, in Melita Natis MeliInsula Equitem quendam Melitensem Ordinis S. Joannis contensit, sine remis & bestruxisse aliquando navim, qua sine remis & velis navigari in Olis.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
