Latin
CAPUT VIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 392
Unproofread scanNot analysed yet
ceano poster non tamen insit aequam, decliue licet aliose. In u. vis superficie. Fecerat is duas rotas pinnatas, quae extra navis latera prominebant, &ex parte aquis immersae erant, ut in moletrinis fieri assolet. Intus ad latera navis intrinseca, erant aliae duae rotae, communem cum praecedentibus axem habentes; quae à duobus viris intus ambulantibus, &rotam calcantibus vertebantur. His enim versis, vertebantur &rotae extrinsecae, &navis propellebatur: dictae enim rotae remorum officio fungebantur. Absolutâ numeris omnibus navi, egressus fuit feliciter è portu, non sine magna omnium admiratione, &applausu. At cùm in aperto Mari Mediterraneo ventus validior è regione prorae ortus, navim impulisset, &fluctus in altum extulisset, rotasque cum impetu retrò egisset; regredi coactus fuit, &portum repetere; quem non sine periculo tandem post ingentes labores ingressus est, &post ea tempora antiquo navigandi artificio contentus fuit.