# Technica curiosa 392

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/392

ceano poster non tamen insit aequam, decliue licet aliose. In u. vis superficie. Fecerat is duas rotas pinnatas, quae extra navis latera prominebant, & ex parte aquis immersae erant, ut in moletrinis fieri assolet. Intus ad latera navis intrinseca, erant aliae duae rotae, communem cum praecedentibus axem habentes; quae à duobus viris intus ambulantibus, & rotam calcantibus vertebantur. His enim versis, vertebantur & rotae extrinsecae, & navis propellebatur: dictae enim rotae remorum officio fungebantur. Absolutâ numeris omnibus navi, egressus fuit feliciter è portu, non sine magna omnium admiratione, & applausu. At cùm in aperto Mari Mediterraneo ventus validior è regione prorae ortus, navim impulisset, & fluctus in altum extulisset, rotasque cum impetu retrò egisset; regredi coactus fuit, & portum repetere; quem non sine periculo tandem post ingentes labores ingressus est, & post ea tempora antiquo navigandi artificio contentus fuit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
