Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 393
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe ventus, qui summo in amne spirans inflectere in partes navem solet, non eas utique vires habiturus erat in depressiorem aquam carbaso inclusam, à qua, praeter fluminis cursum, ac maris aestum, navis ceu remulco. attrahebatur. Huic autem rapidissimae incitationi speravit ille nullam omnino molem, quantalibet stantem firmitate, adeo suffecturam, ut non ad eum pulsum arietis quatefacta, momento collaberetur &c. Quod &factum. Nam cum aliarum navium una, quae illam comitabantur, securibus armata in cuspidatum incidens munimentum ponti praestructum, secta objectarum trabium malorumque compage, molem aperuisset; ea quae inversis agebatur velis, nullis teneri harpagonibus, uncisvè potuit, quin prae rapido in pontem cursu per apertam fractae molis viam, rectà inveheretur, ac navium unam à militibus paulisper subductam offendens, inevitabili illam concussu frangeret obrueretque