Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 396-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. Poloni cujusdam strategema ad Smolenskum. Ccurrit hic memoriae, quod à Polono quodam factitatum aliquando audivi. Obsidebant arctè Moschovitae Smolenskum, quod in Polonorum potestate tuncerat, omnesque vias &aditus custodiverant, ne quis nuntius ab adversariis intromitteretur. Erat campus circa urbem frequentibus frutetis è terra natis conspersus. Polonorum unus, ut cum mandatis aut litteris penetraret in urbem, hunc excogitavit astum. Casulam è frutetis construxit, quae sufficeret ad unius hominis erecti atque ambulantis corpus contegendum. Hanc subiit, &brachiis capiteque sublevando nonnihil è terra, incedere coepit, &hostilibus castris appropinquavit; ac noctu ambulans, interdiu quiescens, tandem in urbem penetravit.