# Technica curiosa 396-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/396-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/396-2

ANNOTATIO. Poloni cujusdam strategema ad Smolenskum. Ccurrit hic memoriae, quod à Polono quodam factitatum aliquando audivi. Obsidebant arctè Moschovitae Smolenskum, quod in Polonorum potestate tuncerat, omnesque vias & aditus custodiverant, ne quis nuntius ab adversariis intromitteretur. Erat campus circa urbem frequentibus frutetis è terra natis conspersus. Polonorum unus, ut cum mandatis aut litteris penetraret in urbem, hunc excogitavit astum. Casulam è frutetis construxit, quae sufficeret ad unius hominis erecti atque ambulantis corpus contegendum. Hanc subiit, & brachiis capiteque sublevando nonnihil è terra, incedere coepit, & hostilibus castris appropinquavit; ac noctu ambulans, interdiu quiescens, tandem in urbem penetravit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
