Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 407
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde centro C, intervallo 10000 partium, qualium AC est 365, describe circulum Solis CHI; eumque divide primò bifariam per lineam HCI; deinde in 360 partes, ac 12 signa, initio facto ab I versus B. IV. Quaere in Zodiaco exteriore locum apogaei Veneris, quem diximus esse grad. 2. Aquarii, &duc lineam AE. In hac linea abscinde particulas 224, qualium radius seu semidiameter Orbitae Solis est 10000, pro excentricitate Veneris; &ex D velut centro, intervallo 7193 partium, qualium radius Orbitae Solis est 10000, describe alium circulum DKL, eumque divide in gradus &singa Zodiaci ut antea, initio facto ab L versus B. V. Quaere in Zodiaco exteriore locum apogaei Mercurii, qui est grad. 14. min. 6. Sagittarii; &due rectam AG; in eaque abscinde portionem AF pro excentricitate Mercurii; &ab F, intervallo partium 3573 (quot partium est amplitudo Orbis Mercurii) describe circulum AMN; eumque divide ut antea, initio facto ab N versus B. VI. Haec est descriptio atque constructio planisphaerii inferioris. Simili modo construitur superius, quod continet, praeter Orbitam Solis, Orbitam Saturni, Jovis, &Martis. Ex his patet, singulos planetas habere peculiaria centra in dictis planisphaeriis, ideoque indicem debere habere triplicem, tribus cujusque planisphaerii centris correspondentem. Vid. Iconismum