# Technica curiosa 408

Kaspar Schott, Technica curiosa, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/408

Haec breviter pro praxi sufficiant. Reliqua videat, qui volet, apud Auctorem lib. 3. cap. 2. memb. 6. CAPUT XI. Mobile perpetuum Basileense. NAturam esse in continuo & perenni motu, docent perennes fontium scaturigines, continuus Oceani fluxus atque refluxus, perpetui fluminum in mare decursus, irrequieta rotatio siderum, cyclicus sanguinis in humano corpore motus, aliaque sexcenta. Artem, quae Naturę simia est & imitatrix, multis hactenus modis construxisse mobilia, ut vocant, perpetua, quorum principium movens, motumque perpetuans, naturale est, docent molę aquarię perpetuo aquarum allapsu agitatae, thermoscopia perennem rarefactionem ac condensationem aëris exhibentia, aliaque plura, & ingeniosa technasmata. At qui construxerit perpetuum mobile, cujus principium movens merè artificiale sit, ipsique mobili conjunctum, & quasi intrinsecum, post tot ingeniosos edibzy G Google sos labores, post tot pecuniarum dilapidationes, post famae & aestimationis antea acquisitae jacturam inventus est hactenus nemo. Innumerabiles hactenus tentati sunt ab ingeniosis modi. variis in cum finem machinis constructis. Aliquos indicavimus in Mechanica Hydraulico-pnevmatica Par. 2. Classe 2. Nonnullos quoq exhibuimus in Magia Universali, Par. 3. lib. 6. & Parte 4. lib. 3. & in Analectis ad Cursum Mathematicum. Unum etiam dedimus suprà hoc libro cap. 1. Hic alios duos subjiciam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
