Latin
XXXIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 410
Unproofread scanNot analysed yet
Magiae Universalis lib. 2. Brachia quoque ferrea, cum globis plumbeis, supponuntur esse aequalia inter se quoad longitudinem, crassitiem, &gravitatem. Rota post motum ab extrinseco sibi impressum quievit, ut experientiâ constat, manentibus brachiis partim ita exporrectis, ut sunt in apposito schemate duobrachia ad dexteram; partim pendulis, ut sunt duo sequentia brachia inferiora, &unum in sinistro haemisphaerio; partim rotae ipsi incumbentibus, ut tria superiora. Signum ergo est, quòd stante rotâ in tali situ, centrum gravitatis totius compositi talem situm habentis, sit vel in centro suspensionis E, vel in linea recta per dictum centrum usque ad centrum Terraquei globi (quod est centrum gravium sublunarium) protracta, seu id sit supra dictum centrum E, seu infra: nam, ut in Magia centrobaryca, hoc est, in 3. Parte Magiae Univers. lib. 1. cap. 4. Propos. 1. 2. 3. 4. &in Magia Mechanica Postulato 10. diximus, ac demonstravimus: Nullum grave potest stare, aut quiescere, nisi linea directionis (quae est linea recta, ducta è centro gravitatis corporis gravis ad centrum gravium) transeat per locum, cui innititur, aut ex quo suspenditur. Cùm ergo post quemcunque motum Rotae, vel ab extrinseco, vel ab intrinseco impressum, redeat idem situs seu collocatio Rotae, semper &post quemcunque motum erit apta, ut quiescat, &de facto quiescet, nisi ab extrinseco ad motum prosequendum incitetur. Confirmantur, quae dixi. Si centrum gravitatis non est in centro E, aut in linea per centrum E ad centrum gravium, ducta (hoc est, in linea ab E perpendiculariter ad Horizontem descendescendente, &rotam in duo aequalia hemisphaeria dividente) ergo vel erit in hemisphaerio sinistro, vel in dextero. Si in sinistro; ergo hemisphaerium dexterum non poterit contra sinistrum, illudque deprimere, sicque Rota non movebitur in gyrum.