Latin
CAPUT XII
Kaspar Schott, Technica curiosa 412
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. Mobile perpetuum Grunbergerianum. Christophorus Grunbergerus, insignis è Societate nostra Mathematicus, &in Collegio Romano nostro Mathematum ante P. Athanasium Kircherum Professor, tentavit Mobile perpetuum per Machinam spiralem quae sequitur, Machinae delineationem rudem, &descriptionem ejus imperfectam ac mutilam, inveni Romae inter residua quaedam dicti Auctoris manuscripta. Eam dabo ut inveni: praebebit fortassis occasionem ingeniosis illam perficiendi, aut perfectius quid ad ejus imitationem procudendi. Spiram in schemate, ob spatii angustiam, non perfeci totam. Ex fragmento posito sufficienter mens Auctoris intelligetur. Secabo more meo Discursum, quem Auctor continuâ oratione pertexit, in varios paragraphos, &numeros. Sit itaque §. I. Constructio Spirae, quam perennis motus tentari queat. CPiram, quam hîc describimus, ita accommodabimus, ut globum ferat, cujus diameter sit unius unciae palmi Romani, &cujus centrum feratur per centrum totius spirae. Unciam verò intelligimus partium 100000. I. Latus igitur AB, quadrati ABCD, sit hujusmodi partium Mirabilium Mechanicorum. tum 30000 ejusque medietas FA. vel FB partium 15000. Primò. BA producatur versus A, CB versus B, DC versus C, &AD versus D. Secundò. FG sumatur aequalis semiunciae partium 50000; &per G ducatur GM, parallela ipsi AD, intelligaturque Horizonti parallela.