Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 414
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. VIdetur tamen speculativè non repugnare, rotam cum suis brachiis ita construi posse, ut pars dextra propter extentum brachium, &propter impetum à casu dicti brachii à D in C factum, sit paulò gravior quam sinistra, adeoque apta sit dextera ad descendendum continuò. Quo casu centrum gravitatis non erit in E, sed in dextero hemisphaerio rota. Practico tamen motus continum non sequitur, quia tota rota premit supra axem, per E traductum, &motum seugyrum rotae impedit. CAPUT XII. Mobile perpetuum Grunbergerianum. Christophorus Grunbergerus, insignis è Societate nostra Mathematicus, &in Collegio Romano nostro Mathematum ante P. Athanasium Kircherum Professor, tentavit Mobile perMachinae delipetuum per Machinam spiralem quae sequitur, neationem rudem, &descriptionem ejus imperfectam ac mutilam, inveni Romae inter residua quaedam dicti Auctoris manuscripta. Eam dabo ut inveni: praebebit fortassis occasionem ingeniosis illam perficiendi, aut perfectius quid ad ejus imitationem procudendi. Spiram in schemate, ob spatii angustiam, non perfeci totam. Ex fragmento posito sufficienter mens Auctoris intelligetur. Secabo more meo Discursum, quem Auctor continuâ oratione pertexit, in varios paragraphos, &numeros. Sit itaque §. I. Constructio Spirae, quâ perennis motus tentari queat. CPiram, quam hîc describimus, ita accommodabimus, ut gloVbum ferat, cujus diameter sit unius uncii Romani, &cuverò illjus centrum feratur per centrum to telligimus partium 100000. I. Latus igitur AB, OMirabi MATUM tium 30000; ejusque mecem e ixum 15000 Primò BA producatur versus A, L a C. &AD versus D. Secundò.