Latin
418.1 to 418.4
Kaspar Schott, Technica curiosa 418.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
22. 30. tunc primae spirae globus erit depressus 45. Grad. &alius spirae decimae quartae globus exibit in circumferentiam. Et quando hic descenderit ad Grad. 22. 30′; exibit ad circumferentiam globus rotae decimae tertiae; &globus decimae quartae reperietur depressus Grad. 22. 30'; decimae quintae verò Grad. 45; primae verò rotae Grad. 67. 30'. Denique si fiat alius descensus per Grad. 22. 30. tunc praeter quatuor globos, qui ad circumferentiam ponderant, globus primae rotae erit in perpendiculo, depressu, Grad. 90. infra Horizontem; reliqui verò globi omnes erunt in quibusdam lineis perpendiculo parallelis, quae descendunt ex aliquo centrorum A, B, C, D; &maxima remotio istarum parallelarum non est major semidiametro quadrati ABCD. hoc est, rectâ EA partium 21213. Hinc constat Primò, in hac positione quatuor globos ad circumferentiam comparari posse cum reliquis: quintus enim est in perpendiculo; neque unquam possunt comparari plures quàm quatuor Constat Secundò, ad faciendam hanc comparationem debere esse notum situm globorum illorum, qui sunt ad circumferentiam, &situm illarum diametrorum perpendiculo parallelarum, in quibus tunc reperiuntur centra reliquorum globorum; &simul quantus numerus globorum ex singulis dependeat. Quae omnia assequemur sequenti discursu: quem libet instituere supponendo globum primae rotae descendendo ab Horizonte pervenisse ad Grad. 22. ita ut globus spirae decimae quintae nondum potuerit exire è centro, eò quòd ejus radius ES reperiatur adhuc supra radium horizontalem elevatus Gr. 0. min. 30. §. III. Situs quinque globorum in singulis spiris. in earum circum volutione. N prima spira centrum S globi ad circumferentiam, quem possum vocare globum potentiae, &S punctum potentiae, est depressum ex parte dextera Grad. 22. &consequenter centrum A depressum Grad. 23. ex parte sinistra: angulus enim SEA est Grad. Grid. 135. Si igitur ER. Intelligatus esse semidiameter qua. drati, in cujus angulis sunt centra quadrantum; reliqui quatuor globierunt in recta ducta per A, perpendiculo parallela. In secunda spira S est ad dexteram depressum Grad. 44. 40. distat enim à situ primae spirae Grad. 22. 30'. Et quia etiam A hujus spirae depressum est minutis 30. reliqui quatuor globi ponderabunt ex A. In tertia spira S. descendit aliis Grad. 22. 30'. ergo tota depressio erit Grad. 67. &si ex 22. 30. quibus A hujus spirae recedit à loco priori, subducantur 30'. relinquetur locus A hujus spirae elevatus Grad. 22.