# Technica curiosa 418.5-9

Kaspar Schott, Technica curiosa, 418.5 to 418.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/418.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/418.5

reliqui quatuor globi pendebunt ex A In quarta spira S. distat aliis 22. 30'. à priori situ nempe Grad. 89. 30. ita ut potentia S sit adhuc extra perpendiculum, & ad circumferentiam; A verò erit elevatum ad sinistrum Grad. 44. 30. & reliqui quatuor globi pendebunt ex A. In quinta spira nullus ampliùs globus pendet ex circumferentia, sed omnes dependent ex D. Si enim punctum A iterum promoveatur Grad. 22. 30. elevantur hi Grad. 67. cujus complementum, nempe depressio alterius centri D, est minus: unde fit ut parallela perpendiculi ducta per D, cadat intra quadranter ex D descriptos, qui sunt quinque, & inde ex ratione parallela pendebunt quinque globi, ubi vides, hos quinque globos, & quatuor primae spirae, aequaliter removeri à perpendiculo. In sexta spira quinque globi removentur à perpendiculo, quantum quatuor globi secundae spirae. In septima spira quinque globi tantum à perpendiculo removentur, quantum quatuor tertiae spirae. In octava spira quinque globi tantum à perpendiculo removentur, quantum quatuor quartae spirae. In nona spira successit centrum C in loca centri A primae spirae; & in loca D quintae spirae. Ergo quinque globi nonae spirae se habent ut globi primae, & quintae. In decima spira quinque globi conspirant quoad situm cum globis spirae secundae & sextae. In undecima spira quinque globi conspirant cum globis spiraetertiae & septimae. Iam sementes aues situs conspiritus globi cuius Balis species quas. tae & octavae. In decimatertia spira centra A, D, C, permutantur in B; & quinque globi ejusdem spirae conspirant cum globis primae, quintae, & nonae. In decimaquarta spira quinque globi conspirant cum globis spirae secundae, sextae, & decimae. In decimaquinta spira globi quinque cum globis spirae tertiae, septimae, & undecimae conspirant. In decimasexta denique spira globi conspirant cum globis spirae quartae, octavae, & duodecimae. §. IV. Puncta ex quibus globi ponderant. Taque in universum sunt quatuor puncta, ex quibus depenIdent globi, quae in recta ET inveniuntur, si in eam ex singulis punctis inventis demittantur perpendiculares in G, F, H, I; & ex singulis punctis pendebit idem numerus globorum, hoc est, ter quinque, & semel quatuor, hoc est, novendecim; & tota summa omnium sunt 76, remanentque 4 globi, qui sunt ad circumferentiam. Et quia omnes globi ponuntur ejusdem ponderis, facile erit in eadem linea ET invenire centrum commune Nam centrum gravitatis duorum F, H, est in medio; & duorum G, I, similiter in medio; & duorum F & I, in medio quoque.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
