# Technica curiosa 422

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/422

ANNOTATIO. ALia his similia congerit Grunbergerus, quae omitto. Ex his autem patet, nondum constare ex calculo facto, utrum per Machinam hanc spiralem procurari queat motus perennis, ne quidem speculativè, quoniam valde confusus ac mutilus est. Probabilius mihi videtur, ineptam omnino esse. Machinam ad finem intentum assequendum. Nam ut à dextera in sinistram v. g. moveatur, necesse est talem habere situm, ut vel pondera, vel momenta, vel utraque quae in dextera medietate sunt, praevaleant ponderibus atque momentis, quae in medietate sinistra sunt; seu quod idem est, ut centrum gravitatis sit in dextera medietate, extra lineam è centro terrae per punctum suspensionis Machinae ductam; & ut perpetuò moveatur modo dicto à dextera in sinistram, perpetuò requiritur praedictus situs Machinae: at tametsi demonstrari queat, saepe in motu habere talem situm; semper tamen ac perpetuò haberi, dum singulis momentis alia atque alia recurrit proportio ponderum ac momentorum unius medietatis ad alteram, nec demonstratum esse, nec demonstrari posse existimo. Alias plausibiliores Machinas, perennem motum aut verè, aut verisimiliter, non speculativè duntaxat, sed practicè quoque exhibentes, dabimus infrà libro octavo. APPEN

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
