Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 424
Unproofread scanNot analysed yet
Ne verò opus adeo ingeniosum, &elaboratum dignumque quod Mundo universo propalaretur, in tenebris relinqueretur, aut in exigua Insula delitesceret, uni soli Hominum generi proficuum; opera pretium existimavit se facturum ipsemet Auctor, si Machinae usum, atque mysteria, singulaque in ea contenta, minutim per Propositiones breves &dilucidas explicaret, nationumque omnium oculis exponeret: hoc enim praestito, sperabat futurum, ut non solùm Generosissimi Equites Melitenses, sed alia quaevis nobilia ingenia excitarentur ad Mathemathica studia, quovis nobile &ingenuo homine dignissima, illisque animos seriò &constanter intenderent. Opusculum ergò conscripsit, &insequenti Anno M. DC. XXXVIII in lucem edidit, ac SPECVLAM Dic