# Technica curiosa 424

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/424

Ne verò opus adeo ingeniosum, & elaboratum dignumque quod Mundo universo propalaretur, in tenebris relinqueretur, aut in exigua Insula delitesceret, uni soli Hominum generi proficuum; opera pretium existimavit se facturum ipsemet Auctor, si Machinae usum, atque mysteria, singulaque in ea contenta, minutim per Propositiones breves & dilucidas explicaret, nationumque omnium oculis exponeret: hoc enim praestito, sperabat futurum, ut non solùm Generosissimi Equites Melitenses, sed alia quaevis nobilia ingenia excitarentur ad Mathemathica studia, quovis nobile & ingenuo homine dignissima, illisque animos seriò & constanter intenderent. Opusculum ergò conscripsit, & insequenti Anno M. DC. XXXVIII in lucem edidit, ac SPECVLAM Dic

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
